- CHRISTOGENON
- CHRISTOGENONGraece τῶ Χριςτογενῶν, vocatur apud Graeco unum ex quatuor iliorum anniversariis ieiuniis, et quidem ordine quartum, quod diebus quadraginta ante Nativitatis Dominicae festum initium sumens, usque ad hand diem se extendit. In co piscibus uti licet, Mercurii ac Veneris diebus exceptis, adeoque mivus id rigidum est, quam primum, quod vocant τὴν μεγάλην τεςςαρακοςτην`, et tertium, τῆς ἁγίς Παρθένου, in quibus etiam piscium carne illis iuterdictum. Vide Iac. Sponium, Itinerar. Graeciae, Part. 2. p. 353.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.